Friday, March 21, 2008

Improperia

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo constristavi te? responde mihi.

Quia eduxi te de terra Aegypti: parasti Crucem Salvatori tuo.

Agios o Theos.
Sanctus Deus.
Agios ischyros.
Sanctus fortis.
Agios athanatos eleison imas.
Sanctus immortalis, miserere nobis.

Quia eduxi te per desertum quadraginta annis: et manna cibavi te, et introduxi te in terram satis bonam: parasti crucem Salvatori tuo.

Agios o Theos.
Sanctus Deus.
Agios ischyros.
Sanctus fortis.
Agios athanatos eleison imas.
Sanctus immortalis, miserere nobis.

Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Ego quidem plantavi te vineam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amara; aceto namque sitim meam potasti, et lancea perforasti latus Salvatori tuo.

Agios o Theos.
Sanctus Deus.
Agios ischyros.
Sanctus fortis.
Agios athanatos eleison imas.
Sanctus immortalis, miserere nobis.

Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitis suis; et tu me flagellatum tradidisti.

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo constristavi te? responde mihi.

Ego eduxi te de Aegypto, demerso Pharaone in mare rubrum; et tu me tradidìsti principibus Sacerdotum.

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo constristavi te? responde mihi.

Ego ante te aperui mare, et tu aperuisti lancea latus meum.

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo constristavi te? responde mihi.

Ego ante te praeivi in columna nubis: et tu me duxisti ad praetorium Pilati.

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo constristavi te? responde mihi.

Ego te pavi manna per desertum; et tu me caecidisti alapis, et flagellis.

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo constristavi te? responde mihi.

Ego te potavi aqua salutis de petra; et tu me potasti felle, et aceto.

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo constristavi te? responde mihi.

Ego propter te Chananaeorum Reges percussi: et tu percussisti arundine caput meum.

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo constristavi te? responde mihi.

Ego dedi tibi sceptrum regale; et tu dedisti capiti med spineam coronam.

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo constristavi te? responde mihi.

Ego te exaltavi magna virtute; et tu me suspendisti in patibulo Crucis.

Popule meus, quid feci tibi? aut in quo constristavi te? responde mihi.

1 comment:

hkdh said...

==Links==
http://guanaco17.blogspot.com/2008/03/improperia.html Improperia (Latin version)
http://www.carotta.de/satura.html Improperia (Gregorian and Byzantine performances)